Prologus — Prologue — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Prologue

Prologus

PROLOGUS

Cupientes aliquid de penuria etc.

 

 

Circa istum Prologum Sententiarum primi quaeritur primo :

QUAESTIO I.

Utrum theologia sit de Deo ut de subiecto.

 

Videtur quod non :

  1. Quia forma simplex subiectum esse non potest, secundum Boetium lib. De Trinitate c. 5. Sed Deus est forma simplex. Ergo non est subiectum theologiae.
  2. Praeterea, materia et efficiens non coincidunt in idem numero, ex II Phys. Sed Deus est causa efficiens huius scientiae. Ergo non est causa materialis sive subiectum.
  3. Praeterea, subiectum habet principia, partes et passiones, ex I Post. Sed Deus caret his omnibus. Ergo etc.

 

Contra. Augustinus VIII de Civit. Dei : theologia est sermo de Deo.

 

Circa istam quaestionem sunt tres articuli.

Primo, ponentur aliqua praeambula.

Secundo, videbitur utrum Deus est subiectum in theologia.

Tertio, sub qua ratione sit ibi subiectum.

 

Quantum ad primum sunt tria praeambula :

Primum, quod theologia sumitur duobus modis : quia est theologia in se et theologia in nobis. Et voco theologiam in se cognitionem illam quam nata est facere obiectum theologicum in intellectu sibi proportionato, sicut intellectus divinus. theologia autem in nobis est rei cognitio qualem intellectus noster natus est habere de illo obiecto.

Secundum praeambulum est quod theologia in se distinguitur in theologiam necessariorum, cuiusmodi sunt veritates ad intra, ut : Deus generat ; et in theologiam contingentium, sicut sunt veritates ad extra, ut : Deus creat mundum.

Tertium praeambulum est quod primarium subiectum alicuius habitus continet virtualiter omnes veritates illius habitus.

Probatur : Veritates alicuius habitas mediatae dependent ex veritatibus immediatis ; sed primum subiectum habitus continet veritates immediatas ; ergo continet omnes veritates habitus, quia in scientia non sunt nisi veritates mediatae vel immediatae. Probatio minoris : quia veritates immediatae dependent ex subiecto, et propria passione quae oritur ex propriis principiis subiecti.

 

Praeterea : causa adaequata continet effectum adaequate ; sed obiectum est causa habitus adaequata ; ergo continet ipsum adaequate : sed non contineret ipsum adaequate si non extenderet se ad omnes veritates eius ; ergo etc.

Sed obiceres sic : Sicut obiectum ad potentiam, ita subiectum ad habitum ; sed obiectum non continet virtualiter omnia apprehensibilia ab illa potentia ; ergo nec subiectum continet omnes veritates habitus.

Respondeo : negetur maior, quia proportio obiecti ad potentiam est proportio motivi ad mobile ; motivum autem eiusdem rationis, potest in mobile eiusdem rationis et ita extrema proportionis sunt communia ; proportio autem subiecti ad habitum est proportio causae ad effectum ; omne autem contentum sub isto obiecto non potest esse per se causa habitus sive effectus, sicut ponit Philosophus exemplum de pluribus trahentibus navim, VII Phys. circa finem.

 

De secundo articulo, dico quod primum subiectum theologiae est Deus. Quod probo :

Primo sic : Primarium subiectum alicuius habitus continet virtualiter omnes veritates illius habitus ; sed nihil continet veritates theologicas nisi Deus ; ergo Deus est subiectum primum in theologia. Probatio minoris : nam, nihil aliud continet veritates theologicas ut causa, sive ad quod habeant attributionem, quia Deus nulli attribuitur : nec aliquid continet istas veritates ut effectus, quia effectus potius deducunt in errorem quam in cognitionem veritatis, sicut patet de aeternitate mundi.

Secundo sic : theologia est de his quae sunt soli intellectui divino naturaliter nota ; ergo debet esse de subiecto solum intellectui divino naturaliter noto ; sed hoc est ipsemet Deus ; ergo etc.

Tertio sic : In nulla scientia traditur ita distincta cognitio de eo quod non est per se subiectum, sicut de illo quod est per se subiectum ; sed in nulla scientia traditur ita distincta cognitio de Deo, sicut in ista ; ergo Deus est subiectum in ista scientia.

Quarto sic : Honorabilissima scientia est circa nobilissimum ens ; ex VI Metaph. sed honorabilissima scientia est theologia, et nobilissimum ens est Deus ; ergo etc.

 

Quantum ad tertium articulum, praemitto unum exemplum, scilicet quod homo potest cognosci quadrupliciter.

Primo, inquantum est animal rationale, et haec est cognitio quidditativa.

Secundo, inquantum est substantia, et haec est cognitio in communi.

Tertio, inquantum est animal mansuetum, et haec est cognitio per accidens.

Quarto, inquantum est animal nobilissimum, et haec est cognitio respectiva.

Istis quatuor modis potest poni quod Deus cognoscatur. Et sic circa hoc quatuor variantur opiniones :

 

Una dicit quod Deus est subiectum in theologia sub ratione communi, puta sub ratione entis infiniti, et haec est opinio Henrici in Summa.

Contra istam opinionem arguitur sic : Potens cognoscere primum subiectum alicuius scientiae sub ratione illa qua est subiectum in illa scientia, potest cognoscere totam illam scientiam : ista patent ex tertio praeambulo primi articuli ; sed naturaliter possumus cognoscere Deum sub ratione communi sive entis infiniti ; ergo naturaliter possumus cognoscere totam theologiam, quod est falsum.

 

Alia est opinio Varronis lib. I quod Deus est subiectum in theologia sub ratione qua bonus. Quod probat :

Primo sic : Scientia perfectissima debet esse de causa finali secundum Avicennam VI Metaph. ; sed ista scientia est perfectissima ; ergo debet esse de Deo ut est causa finalis ; sed finis et bonum idem sunt, ex II Metaph ; ergo theologia est de causa finali sive de Deo sub ratione boni.

Secundo sic : Ista scientia est perfectio animi praeparans ad felicitatem ; ergo debet esse de subiecto maxime inducente ad felicitatem ; sed ista est ratio boni ; ergo, etc.

 

Contra. Per theologiam habetur perfectissima notitia de Deo ; sed Deus sub ratione attributali non cognoscitur perfectissime ; ergo Deus sub ratione attributali sive boni non est subiectum in theologia. Minor probatur, quia cognitio per quid est perfectissima ex II Metaph. sed cognitio per rationem attributalem non est quidditativa, quia attributa se habent per modum passionum secundum Damascenum lib. I c. 4.

Praeterea : Subiectum debet esse in scientia sub propria ratione et incommunicabili, quia per hoc fit distinctio in scientiis, ex II Phys. et III De Anima ; sed nulla ratio attributalis est incommunicabilis, quia scientia est formaliter in angelis et hominibus et sic de aliis ; ergo, etc.

Praeterea : Primarium subiectum habitus debet adaequate continere veritates illius habitus ; sed ratio boni non continet omnes veritates theologicas adaequate ; igitur, etc. Minor probatur quia bonum, posterius se habet ad essentiam ; nullum autem posterius continet suum prius ; et sic ratio boni non continet veritates de essentia divina, ut sic.

 

Ad primum argumentum opinionis, dico quod nobilissima scientia non est de fine ut finis est respectus, sed ut sumitur pro fundamento, et tale fundamentum est Deus sub ratione deitatis.

Et eodem modo dico ad secundum, quod sumitur ibi ratio boni pro fundamento bonitatis, quod, est Deus inquantum Deus.

 

Alia opinio Aegidii lib. I quod subiectum in theologia est Deus inquantum glorificator et salvator. Quod probat sic : Illa scientia cuius finis principalis est salus et gloria, considerat suum subiectum ut habet habitudinem ad salvandum et glorificandum ; sed principalis finis theologiae est salus et gloria ; ergo.

 

Praeterea scientia finita non habet subiectum infinitum ; sed theologia nostra est scientia finita ; ergo non habet pro subiecto Deum inquantum Deus est, quia ut sic, est infinitus.

Praeterea eiusdem est considerare Deum secundum quod Deus est, et considerare omnia quae sunt et esse possunt, quia in Deo relucent omnia ; sed ista scientia non considerat omnia quae sunt et quae esse possunt, sed solum a quibus fides defenditur, nutritur et roboratur secundum Augustinum XIV De Trinitate ; ergo ista scientia non considerat Deum secundum quod Deus est, tamquam subiectum.

Contra. Illa scientia non est realis quae considerat suum subiectum sub respectu rationis, sicut patet de Logica : sed respectus Dei ad extra est respectus rationis ; ergo theologia considerans Deum sub isto respectu esset praecise scientia rationis, quod est inconveniens.

Praeterea, per theologiam habetur perfectissima notitia de Deo ; sed per rationem respectivam non habetur perfectissima notitia de Deo, quia praesupponit notitiam absoluti quae est perfectior : ergo.

Praeterea ex absoluto et respectivo non fit unum per se : ergo theologia non esset per se una scientia. Consequentia patet, quia non haberet subiectum per se unum.

Praeterea nullus respectus ad extra necessario convenit Deo ; ergo nullum theologicum necessario conveniret Deo, quia scientia considerans subiectum sub ratione non necessario inhaerente, non necessario inest.

 

Ad primum opinionis, concedo quod ista scientia considerat de Deo inquantum Salvator et Glorificator, sed non ut primarium subiectum, quia cum illa sit cognitio respectiva, praesupponit cognitionem absolutam et quidditativam, quae est de Deo sub ratione deitatis.

Ad secundum dico quod subiectum theologiae nostrae est Deus infinitus infinitate se tenente ex parte obiecti, non infinitate se tenente ex parte actus nostri, sicut dicimus quod Beati in patria vident Deum infinitum, non tamen infinite.

Ad tertium, nego maiorem.

Ad probationem, cum dicitur quod in Deo omnia relucent, dico quod cognoscere aliquod repraesentativum contingit dupliciter : primo, ut habet rationem cognoscendi, et sic omnia quae repraesentat necessario cognoscuntur in eo.

Alio modo, ut obiectum cognitum tantum, et sic non oportet cognoscere repraesentata in eo. Primo modo Deus non est subiectum in theologia nostra, sed secundo modo.

Aliter potest dici quod theologia in se ut habet pro obiecto adaequato Deum inquantum Deus, considerat omnia quae sunt et esse possunt. Augustinus autem loquitur de theologia nostra.

 

Ad tertium articulum dico tres conclusiones.

Prima, quod subiectum theologiae necessariorum in se, est Deus sub ratione deitatis.

Secunda conclusio, quod subiectum theologiae contingentium in se est divina essentia.

Tertia, quod subiectum theologiae in nobis est ens infinitum.

 

Prima conclusio probatur sic : Sub illa ratione aliquid est subiectum proprium alicuius habitus, sub qua continet omnes veritates illius habitus ; sed Deus sub ratione qua Deus, continet omnes veritates theologiae necessariorum ; ergo Deus sub ratione deitatis qua Deus est, est ibi subiectum. Maior patet, ex tertio praeambulo primi articuli. Minor patet ex dictis ex secundo articulo.

Secunda conclusio probatur sic : Illud est primarium subiectum theologia : contingentium, ad quod veritates contingentes habent attributionem ultimam ; sed illud est essentia divina, evidentia enim contingentium, non est ex natura rei sed ex praesentia intuitiva ; primum autem intuibile est essentia divina sub ratione deitatis ; ergo.

Tertia conclusio probatur sic : Quando aliquis habitus in intellectu est habens evidentiam ex obiecto, primum eius obiectum continet virtualiter omnes veritates eius, non solum ut est istius habitus, sed etiam ut est in tali intellectu ; quando autem ille habitus non habet evidentiam ex obiecto, non oportet quod obiectum habeat duas praedictas conditiones, immo ei attribuitur pro primo obiecto vel subiecto aliquid primo notum cui immediate illae veritates insunt. Sed theologia nostra non habet evidentiam ex obiecto. Ergo ei attribuitur pro subiecto aliquid primo notum cui immediate insunt veritates theologicae. Sed hoc est ens infinitum. Ergo ens infinitum est subiectum theologiae nostrae sive in nobis.

 

Ad primum, dico quod forma simplex non potest esse subiectum accidentis, sed bene est subiectum considerationis et scientiae.

Ad secundum, dico quod materia ex qua non coincidit cum aliis causis, sed materia circa quam potest coincidere. Deus autem non est materia ex qua, sed circa quam.

Ad ultimum dicitur dupliciter. Uno modo quod personae sunt ibi quasi partes, et attributa quasi passiones ; nec oportet quod Deus, ut est subiectum, habeat principium, quia non est de ratione subiecti scientiae habere principia, nam subiectum in Metaphysica est ens inquantum ens, et tamen entis ut sic, non sunt principia.

Aliter dicitur quod maior est vera in scientiis naturaliter inventis cuius subiectum est aliquod universale quod habet dividi et esse in pluribus ; dividi quidem est imperfectionis, sed esse in pluribus sine sui diminutione est perfectionis. Et quia excludimus a Deo omne quod est imperfectionis, attribuendo sibi quicquid est perfectionis, ideo deitas sive natura divina est in pluribus absque sui divisione ac partibilitate.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum theologia sit scientia

 

Et videtur quod non, quia theologia est de Deo ex quaestione praecedenti ; sed Deus non habet causam ; scire autem est per causam cognoscere, ex I Post. ; ergo theologia non est scientia.

 

Contra. Quod est maximum in entitate est maximum quantum ad veritatem et scientiam, ex II Metaph. ; sed Deus est maximum ens ; ergo theologia quia est de Deo, est maxime scientia.

 

Circa quaestionem istam sunt quatuor articuli secundum quatuor opiniones.

Prima est opinio Thomae I part. q.I a.2, ubi dicit quod theologia est scientia subalternata, quia subalternatur scientiae Dei et beatorum. Quod probat sic : Non est minoris efficaciae lumen supernaturale quam naturale ; sed lumen naturale facit scientiam ; ergo etiam supernaturale, et sic theologia nostra est scientia, quia procedit ex lumine superioris scientiae inquantum accipit principia a theologia Dei et beatorum.

Praeterea, scientia subalternata inquantum subalternata est vera scientia ; sed scientia subalternata inquantum subalternata habet principia credita ; ergo non est contra rationem scientiae habere principia credita ; ergo quamvis theologia nostra habeat principia credita, non obstat quin sit scientia. Confirmatur, ex VI Ethic. ubi dicitur quod in scientiis sufficit principia esse et aliqualiter nota.

Contra. Scientia subalternans et subalternata non sunt de eisdem conclusionibus. Probatur : quia ubi subalternans terminatur, ibi subalternata incipit ; sed theologia nostra et beatorum sunt de eisdem conclusionibus primo : ergo non est subalternata. Secundo, de Deo non potest esse scientia nisi unica ; ergo non habet aliquam sibi subalternatam. Prob. antecedens, quia quaecumque virtualiter continentur in aliquo subiecto primo, pertinent ad illam scientiam quae considerat subiectum illud sub ratione qua virtualiter continet ista ; sed omnia per se cognoscibilia de Deo continentur virtualiter in illo sub ratione deitatis ; ergo de eo non potest esse nisi unica scientia.

Praeterea : habens scientiam subalternantem potest habere scientiam subalternatam, et e converso, quia non sunt incompossibiles simul. Sed in proposito utrumque est impossibile. Ergo, etc.

Praeterea : Principium est apud eos quod fides et scientia non possunt esse in eodem intellectu de eodem obiecto, ut patet 2.2 q.I. a.5, sed scientia subalternata, secundum eos, est vera scientia ; ergo non stat cum fide.

 

Ad primum argumentum dico quod non valet, quia non est efficacia eiusdem rationis ; nam efficacia luminis fidei est in adhaerendo Deo, efficacia autem luminis naturalis est in vere sciendo et intelligendo.

Ad secundum dico quod scientia subalternata non est scientia ex eo quod habet principia tantum credita, sed quia novit ea per experientiam ; quod in proposito dici non potest, quia principia huius scientiae non sunt per experientiam nota. Et eodem modo dico ad illud, VI Ethic. quod sufficit principia aliqualiter esse nota, idest, per experientiam.

 

Alia opinio dicit quod theologia est scientia non quidem in lumine fidei, nec in lumine gloriae, sed in quodam lumine medio, eo modo quo dicimus lumen matutinum cui correspondet lumen fidei, et lumen meridiei cui correspondet lumen gloriae, et lumen medium quod continue proficit a matutino ad meridiem. Hoc confirmatur sic : Omnium illorum possumus habere notitiam quorum terminos possumus naturaliter cognoscere ; sed omnium necessariorum theologicorum possumus terminos naturaliter cognoscere in via ; ergo de eis possumus vere scientiam habere. Maior patet, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. Illa autem necessaria, aut sunt mediata aut immediata. Si immediata, ergo cognitis terminis cognoscimus illa. Si autem sunt mediata, accipio medium et comparo ad extremum quousque determinos immediatos quibus cognitis cognoscuntur etiam illa quorum sunt. Mirior probatur, quia eundem conceptum quidditativum quem affirmat Christianus de Deo, dicendo Deum trinum negat paganus.

Contra istam opinionem arguitur sic : Inconveniens est nos habere nobilissimos habitus et nos latere, ex II Post. ; sed unumquemque theologum latet ipsum habere habitum in tali lumine ; ergo, etc. Minor probatur, quia habitus cognoscuntur per actus ; sed nullus actus est per quem possit cognosci tale lumen ; ergo, etc.

 

Sed istud argumentum non valet, quia minor quae ponitur in probatione minoris est falsa, nam Apostoli et Sancti viri habentes hoc lumen experiebantur se habere talem habitum.

Et praeterea, ut dicit Varro, idem argumentum posset facere Pelagius contra Augustinum, qui negabat gratiam dicendo : monstra mihi actum gratiae et credam esse gratiam in anima.

Idem Scotus in Report. arguit sic contra istam opinionem : In illo lumine in quo non habetur distincta cognitio vel notitia terminorum ut sunt termini alicuius principii, non distincte intelligitur illud principium scientifice. Sed in isto lumine quod ponunt, non habetur distincta cognitio terminorum Dei, ut est principium pure theologicum. Ergo in illo lumine non habetur scientia Dei. Probatio minoris : Impossibile est habere distinctam notitiam Dei, nisi sit intellectui in se praesens, vel in aliquo repraesentativo quod distincte ipsum repraesentat ; sed hoc primum non est possibile viatori, quia si esset in se praesens intellectui, esset, secundum eos, beatus ; nec in aliquo quod distincte ipsum repraesentat, quia ipsi negant omne tale repraesentativum.

 

Ad argumentum opinionis respondetur per interemptionem maioris.

Ad probationem, quando dicitur, aut sunt mediata, aut immediata, concedo quod sunt mediata.

Cum dicis : ergo possum concipere medium inter ipsa, nego, quia medium inter extrema est quandoque essentialiter ordinatum, et quod quid est alterius extremi ; et de isto habet veritatem quod assumitur : aliquando autem medium est particulariter contentum sub extremo et non essentialiter ordinatum ad ipsum ; et de isto non habet veritatem, sicut est in proposito. Unde potens concipere figuram in communi, non sequitur propter hoc quod possit concipere triangulum in particulari.

 

Alia opinio est Varronis 3 quaest. I lib. quod theologia potest considerari dupliciter, scilicet in se, vel in comparatione ad scientem. Primo modo est scientia. Secundo autem modo, ut est in intellectu viatoris, quia non habet principia evidentia, non debet dici scientia : sicut sol in se est maxime visibilis, sed in comparatione ad oculum vespertilionis, non videtur, ut ponit Philosophus II Metaph.

 

Quarta opinio est Doctoris nostri, quod capiendo scientiam prout scire definitur I Post., tunc habet quatuor conditiones. Est enim cognitio certa veri et necessarii habens evidentiam ex necessario prius evidente applicato ad scitum per discursum syllogisticum.

Prima conditio probatur : perfecta operatio intellectus est cognitio certa ; sed scientia est perfecta operatio intellectus ; ergo est cognitio certa. Confirmatur ex VI Ethic. ubi dicitur : circa scientiam, inquit, oportet certificari et non sequi similitudines.

Ex hac conditione sequitur secunda, scilicet quod scientia est obiecti necessarii, quia alias non esset cognitio certa ; nam mutato obiecto mutaretur scientia : hinc ait Philosophus VII Metaph. quod particularium non est scientia. Et Tullius VI Rhetor. ait sic : Omnes enim suspicamur quod scimus non contingere aliter se habere : contingentia autem aliter cum extra speculari fiant latent, ex necessitate ergo est scibile.

Tertia conditio patet, ex I Post, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus ; et per istam conditionem distinguitur scientia ab intellectu principiorum, ex VI Ethic.

Quarta conditio non est per se de ratione scientiae, sed tantum scientiae imperfecte, et non competit scientiae nisi in illo intellectu cui contingit discurrere et procedere a noto ad ignotum.

Ex his ad propositum : quantum ad tres primas conditiones, theologia in se et in intellectu divino et beatorum est vera scientia. Sed de quarta conditione est dubium si in intellectu beatorum est scientia. Et dicitur quod sic, quia licet ibi non sit discursus per successionem temporis, tamen ibi est discursus ordine naturae, quae est scire hoc ex hoc.

 

Sed instabis per Augustinum XV De Trinitate : Non, inquit, erunt volubiles nostrae cogitationes, sed scientiam nostram unico intuitu videbimus ; ergo non erit ibi discursus.

Respondeo et concedo quod verum est de discursu temporis. Et Augustinus ibi non loquitur assertive sed dubitative, quia dicit forte ibi non erunt cogitationes volubiles ; ergo etc.

Si quaeras ulterius : Si theologia nostra sit alicui subalternata, dicitur quod non, quia quamvis subiectum eius possit esse sub subiecto metaphysicae, non tamen accipit principia a metaphysica ; et rationes ad hoc possunt accipi ex dictis contra primam opinionem.

 

Ad argumentum in contrarium patet ex dictis in quaest. praeced., quia non est de ratione subiecti scientiae habere simpliciter principium ; nam entis ut sic, non est principium, et tamen est subiectum in metaphysica. Ideo dicit Commentator circa principium lib. Phys. quod scientiae considerant de rebus simplicibus carentibus principiis ; ergo etc.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur

Utram theologia sit scientia practica vel speculativa.

 

Quod non sit practica:

  1. Quia habitus practicus est circa contingens ex III De anima ; sed obiectum huius scientiae est necessarium ; ergo est speculativa et non practica.
  1. Praeterea : Omni scientia practica aliqua speculativa est nobilior ; sed nulla scientia est nobilior ista ; ergo est speculativa. Maior patet per Philosophum in Prol. Metaph. Tum quia speculativa est gratia, sui, practica autem est gratia usus : tum quia speculativa est certior, ex I Metaph.
  1. Praeterea : Illa scientia quae est inventa, omnibus necessariis existentibus, propter fugam ignorantiae, est speculativa ex Prol. Metaph., sed theologia est huiusmodi ; ergo theologia est speculativa.

 

Contra. theologia est propter operari ; ergo est practica. Consequentia patet ex I Metaph. Antecedens probatur, quia finis legis est dilectio, teste Salvatore, Matth. 22 :  In his duobus, scilicet in dilectione Dei et proximi, tota lex pendet et prophetae.

 

Circa istam quaestionem sunt quatuor articuli.

Primo, videndum quid sit praxis, ad quam cognitio practica dicitur extendi.

Secundo, quae sit differentia inter habitum practicum et speculativum.

Tertio, unde habitus dicatur practicus.

Quarto, deprincipali quaesito.

 

De primo, dico quod praxis est actus alterius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior intellectione, natus elici conformiter rationi rectae, ut sit rectus. In ista definitione sunt tres particulae :

Prima quod praxis est actus alterius potentiae quam intellectus, quod probatur sic : Nam praxis dicit quandam extensionem, quod est extra se tendere ; sed sistendo praecise in actibus intellectus, nulla est talis extra se tensio.

Diceres : immo est, quia actus intellectus est discursivus.

Hoc non valet, quia tunc Logica esset scientia practica cum sit de actibus discursivis ; quia Logicae primus actus est ratiocinari, secundus discurrere ; licet ergo discursus dirigatur per ratiocinationem, non propter hoc Logica est practica, sed rationalis, quia numquam posterior actus intellectus habet rationem praxis, licet dirigatur a priori actu intellectus.

 

Secunda particula est quod praxis naturaliter est posterior intellectione, quod probatur, quia triplices sunt actus in nobis, scilicet vegetativus, sensitivus, appetitivus et apprehensivus, et omnes isti sunt communes nobis et brutis, et ut sic non sunt praxes. Omnis alia potentia ab intellectiva vel est vegetativa, vel est sensitiva, vel est volitiva. Praxis non est operatio vegetativa vel sensitiva propter duo. Primo quia praecedunt actum intellectus. Secundo quia sunt communes nobis et brutis ; ergo volitivae. Si autem aliquo modo dicantur esse praxes in nobis, hoc est inquantum moderantur ab intellectu et sunt naturaliter posteriores ea.

Ex his sequitur corollarium quod praxis est actus voluntatis elicitus vel imperatus ; quia praxis est naturaliter posterior intellectione. Sed omnis actus naturaliter posterior intellectione est actus voluntatis, et omnis actus voluntatis est elicitus vel imperatus.

 

Tertia particula est quod praxis est nata eIici conformiter rationi rectae ut sit recta ; quod probatur ex VI Ethic. ubi dicitur quod electio recta eget recta ratione ut sit recta. Electio autem est quaedam praxis, quia est actus voluntatis requirens rationem rectam cui conformatur.

Sed contra hoc arguitur : quia dictum est in corollario quod praxis est actus elicitus vel imperatus ; sed aliquis actus intellectus potest esse imperatus a voluntate ; ergo aliquis actus intellectus potest esse praxis, quod est contra primam particulam positam in definitione praxis.

Dicendum quod actus intellectus imperatus a voluntate non est praxis, tum primo quia non est ex sua natura posterior intellectione, cum ipsa voluntas possit imperare actum intellectus ; tum secundo quia non est natus elici conformiter primo rectae rationi ; posito ergo quod actus intellectus esset imperatus, adhuc non esset proprie praxis. Unde conceditur quod omnis praxis est actus elicitus vel imperatus, et non e converso, omnis actus imperatus est praxis.

 

 

De secundo articulo, dico duas conclusiones :

Prima est quod practicum ponit duplicem respectum aptitudinalem, scilicet prioritatis et conformitatis ad obiectum. De prioritate patet, quia ordine essentiali praxis est posterior intellectione, quia est naturaliter praxim praecedens. De conformitate, probatur, quia VI Ethic. dicitur quod veritas conesse, idest conformiter se habens appetitui recto est practica veritas, quia praxis ad hoc quod sit recta nata est sequi dictamen rectae rationis, quod est ei conformari.

Secunda conclusio, quod non requiritur necessario duplex respectus actualis, sed sufficit quod sit aptitudinalis, quia alias idem habitus quandoque esset practicus et quandoque non practicus ; nam faber actu operans habet actum practicum, et non actu operans non haberet actum practicum.

Ex his dico quod practicum et speculativum differunt penes positionem et privationem horum respectuum ; nam practicum ponit duplicem respectum positivum, speculativum autem privat illos respectus.

Ex quibus ulterius infert Scotus quod practicum et speculativum non sunt differentiae essentiales habituum, quia nullum respectivum est de intrinseco conceptu alicuius absoluti, vel eius differentia essentialis.

 

Contra hoc arguit sic Petrus Aureolus : Quia maior est differentia inter habitum practicum et speculativum quam inter naturale et medicum : sed in illis est distinctio specifica ; ergo in istis.

Respondeo quod obiectio non vadit ad rem, quia doctor iste non negat actum practicum et speculativum non distingui specifice, sed dicit practicum et speculativum non esse differentias essentiales habituum penes positionem et privationem respectu praedictorum.

 

De tertio articulo sunt opiniones :

Una Gothfridi, Quodl. 10 q.11, quod actus et habitus sunt practici ex obiecto ratione conformitatis, intellectus autem fit practicus per extensionem ad finem.

Contra : Impossibile est alicui inesse accidens, et non denominare illud ; sed si non dicatur ex eodem habitus esse practicus et intellectus, tunc habitus practicus erit in intellectu speculativo, et non denominabit ipsum. Consequentia probatur, quia non existente extensione ad finem non est intellectus practicus, et non poterit habere pro subiecto intellectum speculativum.

Sed diceres : non est inconveniens habitum practicum esse in intellectu speculativo per accidens. Sed actus practicus non potest esse in intellectu speculativo per accidens.

Contra : Ubi potest esse habitus, ibi potest esse actus ex II Ethic. sed actus practicus non potest esse in intellectu speculativo ; ergo nec habitus. Praeterea, subiectum magis denominatur a per se conditione sui accidentis, quam a conditione eius accidentali ; ergo si intellectus potest dici practicus ex conditione accidentali sui habitus, puta extensione habitus ad finem, multo magis ex conditione per se sibi accidentis, puta ex actu ; sed actus dicitur per se practicus ex obiecto, ergo et intellectus.

 

Alia est opinio Henrici Quodl. 8. q.1 quod tam intellectus quam habitus dicuntur practici ex fine. De intellectu patet ex III De anima, ubi dicitur quod intellectus extensione fit practicus, et differt a speculativo fine.

Praeterea, medicina est de eodem subiecto ; sed medicina dividitur in practicam et speculativam ; ergo hoc est propter finem.

Praeterea, habitus dicitur practicus, quia bonus vel malus moraliter ; sed bonitas et malitia inest habitui ex circumstantia, et inter omnes circumstantias prima est circumstantia finis.

Contra : extensio ad finem, nec actualis nec aptitudinalis faciunt habitum practicum ; ergo habitus non est practicus ex fine. Consequentia patet ; antecedens declaratur : non enim habitus est practicus per extensionem actualem ad finem, quia tunc faber actualiter operans non haberet habitum practicum ; nec etiam per extensionem aptitudinalem, quia tunc oporteret dare causam per se, quare inesset tali cognitioni talis aptitudo, cum sit aliquid intrinsecum sibi ; causae autem per se, sunt intellectus et obiectum.

 

Sed diceres, quod finis inter omnes causas est prior secundum Avicennam VI Metaph.

Contra : Finis non est causa nisi ut movet efficiens ; sed antequam moveat efficiens inest habitui ista conditio.

Praeterea, scientia moralis practica est ex I Ethic. ; sed hoc non habet per extensionem ad finem ; ergo habitus non est practicus ex fine. Probatio minoris : finis scientiae moralis est felicitas ; felicitas autem consistit in speculatione ex 10 Ethic. ; sed nihil per extensionem ad speculationem est practicum.

 

Sequendo igitur opinionem Doctoris nostri, est notandum quod cognitio dicitur practica, ut patuit ex praeced. art., ex duplici relatione scilicet conformitatis ad obiectum et prioritatis. Videamus ergo a quo habitus habeat relationem conformitatis, et deinde a quo habeat relationem prioritatis ; et sic patebit propositum. Propter quod dico duas conclusiones :

Prima, quod habitus practicus habet relationem conformitatis ab obiecto : cuius ratio est, quia ao eo trahit habitus practicus conformitatem ad praxim unde sumuntur principia rectitudinis praxis ; sed illud est obiectum ; ergo ab obiecto habitus habet respectum conformitatis. Maior patet, quia ab illo quod virtualiter continet principia alicuius habitus dependet tota deductio habitus, cum ex principiis deducantur conclusiones. Minorem probo : Nam obiectum huius praxis quae est, diligere Deum, continet virtualiter rectitudinem huius praxis.

Secunda conclusio, quod habitus practicus habet respectum prioritatis partim ex obiecto, et partim ex ordine potentiarum. De ordine potentiarum patet, quia omnes concedunt quod intellectus et voluntas se habent in agendo secundum ordinem prioritatis et posterioritatis. Actus enim voluntatis praesupponit actum intellectus.

De obiecto declaro sic : quia nulla intellectio est practica nisi sit determinativa rectitudinis ipsius praxis ; sed hanc determinationem habet intellectio tantum ab obiecto ; igitur obiectum concurrit ad hanc relationem. Minor patet per Philosophum IV et VI Metaph. et VI Ethic., ubi facit distinctiones habituum penes obiecta.

 

Ad primum argumentum secunda opinionis dico quod numquam intellectus speculativus fit practicus ; sed Aristoteles ponit triplicem intellectum, unum qui est mere speculativus, et iste nunquam fit practicus, sed considerat tantum speculabilia. Alius intellectus est, qui considerat agibilia, et iste licet sit practicus, potest tamen magis fieri practicus, ex quo habetur tertius gradus intellectus.

Ad secundum dicitur uno modo quod medicina universalis est speculativa, applicata autem ad curas, idest ad individua, est practica : hoc non placet Doctori nostro, quia tunc conclusio practica esset ex speculativis principiis. Et ideo concedit quod tam medicina universalis quam particularis est practica ; dicitur autem medicina particularis magis practica, quia aliquantulum plus recedit a speculabili.

Ad tertium dicitur quod non omnis actus vel habitus est bonus a circumstantia finis, ut finis est ; immo aliquis est bonus ex circumstantia finis, ut finis sumitur pro obiecto, non pro fine praecise.

 

De quarto articulo sunt quatuor opiniones.

Prima est Henrici in Summa quae dicit theologiam esse speculativam. Ad cuius evidentiam nota, quod duplex est actus voluntatis. Unus perficiens voluntatem, et iste est respectu ultimi finis. Alius, qui perficitur a voluntate, et iste est respectu eorum qua ? sunt ad finem. In primo autem actu voluntas non indiget directivo sed tantummodo obiecti ostensione, et quia iste actus est finis huius scientiae, ideo debet dici speculativa, quod probatur sic : Directivum ponitur ubi contingit errare ; sed Beati non possunt errare ; ergo non habent tale directivum. Sed Beati maxime habent istam scientiam ; ergo non est directiva, et per consequens nec practica, quia practicum et directivum sunt idem.

 

Contra istam opinionem arguitur : Finis in particulari est de quo tractat theologia ; sed circa finem in particulari contingit errare ; ergo circa obiectum theologiae contingit errare ; ergo est necessaria cognitio directiva et per consequens practica.

Praeterea ubicumque contingit errare circa circumstantiam actus, oportet dare directivum, ut actus sit debite circumstantionatus ; sed voluntate stante circa finem in particulari contingit eam errare in aliqua circumstantia actus ; ergo oportet ponere habitum directivum sive practicum. Minor probatur, quia voluntas licet possit circa totam substantiam actus, non tamen potest in omnem circumstantiam, videlicet utrum sit in tribus suppositis, vel utrum debeat acquiri per habitum, vel per actum meritorium, et sic poterit deficere.

Praeterea, cuius dilectio principaliter intenditur extra genus cognitionis, eius cognitio principaliter intenditur infra genus cognitionis ; sed dilectio finis principaliter intenditur extra genus cognitionis ; ergo eius cognitio principaliter intenditur infra genus cognitionis. Sed principia sumpta a fine inquantum finis, sunt principia practica secundum istum Doctorem ; ergo tota theologia est practica.

 

Ad argumentum oppositum dico quod sicut agens intendit per se inducere formam, per accidens autem intendit remotionem contrarii ; ita habitus per se dirigit, per accidens autem excludit errorem. Unde si habitus intellectus est perfectus, non compatitur secum errorem, sicut est in beatis, et ideo potest dirigere, dato quod sit exclusio erroris, quia istud secundum sibi inest per accidens.

 

Alia est opinio Aegidii lib. I scilicet, quod theologia est scientia affectiva. Ad cuius evidentiam est sciendum quod finis est multiplex. Est enim finis ultimus, et iste non denominat. Et quia finis in scientia ista intentus est dilectio, et dilectio habet afficere, ideo debet dici affectiva.

Hoc probatur sic : denominatio fit a fine ; ergo a perfectissimo fine fit perfectissima denominatio ; sed perfectissimus finis Scripturae est dilectio : ergo etc.

Praeterea, theologia est sapientia ; sed sapientia dicitur a sapore, sapor autem habet afficere ; ergo affectiva.

Contra istam opinionem : Si ista scientia est affectiva, tunc esset dare tertium genus scientiae ; sed hoc est contra multas auctoritates Philosophi, Avicennae et Commentatoris qui dividunt habitum scientificum in habitum practicum et speculativum, sicut patet II Met. et I Met. Avicen.

Praeterea ; a fine fit denominatio secundum te ; sed finis huius scientiae est dilectio etiam per te ; ergo denominatur a dilectione. Sed dilectio est quaedam praxis ; ergo theologia est scientia practica.

Praeterea, veritas confesse se habens appetitui recto est practica veritas, ex VI Ethic. ; sed tales sunt omnes veritates theologicae ; ergo etc.

Praeterea, veritas directiva voluntatis circa actiones humanas est practica ex VI Ethic. ; sed tales sunt veritates theologicae ; ergo etc.

 

Ad primum opinionis, patet quod non valet, quia dato quod habitus denominaretur ab illo fine, qui est dilectio ; cum dilectio sit quaedam praxis, sequitur quod theologia sit practica.

Ad secundum, dico quod etiam non valet ; immo per idem argumentum probaretur quod esset pure speculativum, quia ex illo medio probat Philosophus metaphysicam esse speculativam, per hoc quod est sapientia.

Ex his sequitur corollarium quod propter praedicta non potest stare opinio Varronis qui dicit theologiam esse contemplativam, tamquam sit medium inter practicum et speculativum.

 

Alia est opinio Thomae part. I q.I a.4, quod theologia una existens est scientia practica et speculativa simul ; et hoc ideo quia Deus, qui est subiectum theologiae, continet subiecta practicae et speculativae scientiae.

 

Secunda ratio : nam illa scientia quae sic tractat speculabilia ac si essent mere speculativa, et practicalia ac si essent mere practica, est simul speculativa et practica. Sed theologia est huiusmodi, quia tractat istam : Deus est aeternus, quae est mere speculabile ; et istam : Deus est diligendus, quae est mere practicabile, ac si esset mere practica.

Dicendum quod assumptum est falsum, quod in theologia tractantur speculabilia, quia sicut dictum est, in theologia tractatur solum de ultimo fine et de eius conditionibus et circumstantiis, et de aliis circa ipsum ; unde est directiva in cognitionem ultimi finis.

 

Contra istam opinionem arguit Varro sic : Idem non specificatur a duobus habentibus contrarium modum in specificando, alias idem posset esse homo et asinus. Sed practicum et speculativum habent contrarium modum in specificando. Ergo theologia una existens scientia non potest esse practica et speculativa.

Praeterea, maior incompossibilitas est inter practicum et speculativum, quam inter naturale et metaphysicum ; sed impossibile est unum habitum esse naturalem et metaphysicum ; ergo impossibile est etiam unam scientiam esse practicam et speculativam. Minor patet ; maior probatur : Nam habitus dividitur, prima sui divisione in practicum et speculativum , ex II Metaph. habitus autem speculativus dividitur, secundaria divisione, in metaphysicum, et mathematicum et naturalem ex VI Metaph. Nunc autem maior incompossibilitas est inter prima dividentia, quam inter secunda, quia magis opponuntur.

 

Ad primum suum dico quod non valet, quia tunc sequitur quod metaphysica esset practica et speculativa quia eius subiectum est ens inquantum ens, et ens inquantum ens comprehendit ens speculabile et ens operabile.

 

 

Quarta opinio est Doctoris nostri quem sequor, et praemitto quaedam dicta in prima quaest., scilicet quod est theologia necessariorum et theologia contingentium ; item, est theologia in se et theologia in nobis. Hic autem non loquitur de theologia in intellectu divino, quia de illa erit specialis sermo infra dist. XXXV. Dico ergo tres conclusiones :

Prima est quod theologia necessariorum in intellectu creato, tam beato quam non beato, tam angelico quam humano, est practica. Probo : IIIa notitia est practica, quae aptitudinaliter est conformis volitioni rectae, et est naturaliter prior ea ; sed theologia necessariorum in intellectu creato est sic conformis actui voluntatis creatae et recta, et prior eo ; ergo etc. Maior patet ex dictis in 1 et 3. artic. Minor probatur : nam primum obiectum theologiae virtualiter est conforme volitioni rectae, quia a ratione eius, scilicet obiecti, sumuntur principia rectitudinis praxis in volitione ; ipsum etiam obiectum determinat intellectum ad notitiam rectitudinis praxis quoad omnia theologica necessaria prius naturaliter quam aliqua voluntas creata velit.

Secunda conclusio, quod theologia contingentium in se est speculativa. Probatio : Omnis notitia quae non habet ex obiecto conformitatem ad praxim ante omnem actum voluntatis non est practica ; sed theologia contingentium in se est huiusmodi ; ergo etc. Probatio minoris : nam cum contingentia ante voluntatem determinate non sint, non poterunt aliquam determinationem praxis ostendere.

Tertia conclusio, quod theologia contingentium in intellectu creato est practica, sed per accidens. Probo : Illa cognitio quae habet obiectum virtualiter continens rectitudinem praxis est practica ; sed theologia contingentium in intellectu creato est huiusmodi ; ergo, etc.

 

Sed occurrit hic unum dubium, quia tertia conclusio non videtur posse stare cum secunda, nam quod in se est speculativum nulli est practicum, quia speculativum et practicum repugnant. Sed theologia contingentium in se est speculativa ; ergo nulli est practica.

Respondeo quod maior non est simpliciter vera. Et cum probatur : practicum et speculativum opponuntur, dico quod practicum et speculativum ex obiecto bene opponuntur ; sed speculativum ex obiecto, et practicum ex voluntate sic determinante non opponuntur. Nunc autem theologia contingentium in se est speculativa ex obiecto, in intellectu autem creato est practica ex voluntate determinante intellectum ad notitiam praxis ; ergo etc.

 

Ad primum principale dico quod habitus practicus vel est contingens, vel est contingenter se habens ex parte obiecti, vel est contingenter se habens ex parte actus. In proposito autem licet obiectum sit necessarium, ex parte actus tamen est contingens.

Ad secundum, cum dicitur : omnis scientia practica aliqua speculativa est nobilior, concedo de practica humanitus inventa, quae est respectu eorum quae sunt ad finem ; sed practica quae est respectu ultimi finis, nego : sicut est theologia.

Ad tertium, dico quod quaedam sunt necessaria extrinseca, quaedam intrinseca : ante autem theologiam non erant omnia necessaria intrinseca homini ; ideo data est theologia propter ista necessaria ad finem consequendum ; ergo etc.

 

 

FINIS PROLOGI

 

Section précédente
Section 2 sur 2

Copyright © 2026